monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 30
Verbum autem testificatur quod exivit a Patre, inclinans se ad humanam naturam incarnatus videlicet in pudore virginitatis, quia exivit a Patre spirituali egressione, et iterum rediit ad Patrem in carnis fructuositate, hic in medio positum, quoniam a Patre est ante tempora invisibiliter genitum, et de Spiritu sancto in Virginis utero in tempore corporaliter conceptum.